di Rosa Elisa Giangoia - 5 Novembre 2008

Ex Antonii Spadari charta Rosa Elisa Giangoia vertit
Christophanus Johnson McCandless, alacer adulescens optimo genere natus, statim ut magna cum laude in doctorum Universitatis Atlantae studiorum numerum cooptatus est, ex omnium conspectu evolat et per Americana itinera suo proprio somno se recipit: Alaskam adipisci. Anni MCMXC aestas est. Chris noster viginti duos annos natus est. Cui adulescenti nihil deest, quod ei magna sentiendi vis et mens perspicax sunt. Igitur nihil ei sufficit, quod in se fert maximam alicuius rei faciendae necessitatem, quae eum ad omnia commoda, omnes certas rei cognitiones, etiam omnia corporea munera repudianda movet. Sua ipsa urbe omnibusque suis moribus relictis, Chris noster se in novam vitam in quam se ad contingendam rerum naturam mergere possit sine tutela vel certo presidio experiri vult.
[Continua »]
Pubblicato in Editoriale in latino | Nessun Commento »
di Rosa Elisa Giangoia - 14 Ottobre 2008

Ex Antonii Spadari charta Rosa Elisa Giangoia vertit
Labente anno Officina Romana quae in BombaCarta est iter mutare legit. Argumentum commune iam nobis non erit, sed inter nos disceptare exordium ex…artis opere sumentes optabimus. Igitur iam non argumentum, sed opus. Tempus venit, ut intelleximus. Omnia artis opera in se ipsa animos, notitias, studia conglobant. Immo, ipsum artis opus est de natura opinio ad suum spectatorem ante orbem terrarum renovata mente ponendum apta.
[Continua »]
Pubblicato in Editoriale in latino | Nessun Commento »
di Rosa Elisa Giangoia - 11 Settembre 2008
Ex Antonii Spadari charta Rosa Elisa Giangoia vertit
“Panis crusta mira est praecipue quod regionum formas simulat: ut in nostra potestate Alpes, Taurus vel Andini montes essent. Ita igitur massa sine forma eructans in siderum furnum nobis inducta est, ubi durans in vallum, cristarum, fluctationum et rimarum formas se redegit…. “Quod verum est: si panis crustam oblique adspicimus, non desuper, sed a latere et ex propinquo, agnoscimus hanc captiosam imaginem quae nobis ab illo clarissimo Francogallico poeta cui nomen Franciscus Ponge est datur.
[Continua »]
Pubblicato in Editoriale in latino | 1 Commento »
di Rosa Elisa Giangoia - 6 Agosto 2008
Ex Antonii Spadari charta Rosa Elisa Giangoia vertit
Per feriarum tempus placide somno solvimur. Certae cotidianae rerum vices remittuntur et nos tempus nostrum quietius agimus. Quod me ad singulare momentum, nostri diei temporis pretiosum punctum, cogitandum adducit. Fortasse maximum, sed fortasse etiam minime conscium. Momentum quo mane oculos nostros patefacimus, id est cum somno solvimur.
Somno solvi iter, non actus est. Per tempus protenditur: mores, consuetudines, quae saepe tempus volunt, cuique sunt. In nonnullis casibus inest etiam ientaculum vel primus matutinus aer quem animadvertimus cum in viam descendimus vel fenestras aperimus. Iter non solum intimum est: habet lux, locus, cibus, aqua et aer.
[Continua »]
Pubblicato in Editoriale in latino | Nessun Commento »
di Rosa Elisa Giangoia - 6 Luglio 2008
Ex Antonii Spadari charta Rosa Elisa Giangoia vertit
In suo intimo sermone qui inscribitur Nostra consolationis necessitas ille Suetius auctor cui nomen Stig Dagermann est maxime perspicuus in disserendo videtur: “mortalium consolationis necessitas nullo modo expleri potest”. In optimis chartis ab illo Dagermann scriptis inopiae sensus contra flagrantis sed interdum vehementis cupiditatis alicuius rei maioris, consolationis scilicet faciei cava lineamenta semper est: [Continua »]
Pubblicato in Editoriale in latino | Nessun Commento »